Transcription
Omnibus sancte matris ecclesie filiis . tam presentibus quam futuris . Grim filius guidonis caretarii de roxburgh’ salutem . Sciant omnes me concessisse et dedisse . et pro salute domini mei Willelmi de sumeruil . et pro anima mea . et pro anima patris mei . et matris mee . et omnium parentum meorum . totum toftum quod tenuit pater meus in berwic et ego prout eum tenui sicut in carta Willelmi predicti continetur . deo et ecclesie sancte marie de Melros . et monachis ibidem deo seruientibus . hanc autem terram dedi eis in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et pertinenciis suis intra burgum et extra burgum . tam libere et quiete . et plenarie . sicut aliqua alia elemosina liberius et quiecius possidetur . saluo seruicio domini . Willelmi de sumeruil et heredum eius quod illi de me et heredibus meis| debetur pro eadem terra . Et quia non habui proprium sigillum ad confirmandam et contestandam hanc meam donacionem roga|tu meo . magister Adam de Eccles . sigillum suum in hac mea presenti carta apposuit . Hiis testibus Magistro| Adam de Eccles … capellano . Ricardo de Dunst’ . Rogero filio Henrici . Randulfo de cell’r . Reinaldo de Hoy-|land . Willelmo clerico … clerico . …[?E]theolf portman . Gocellino lunoc . Willelmo franc’ . Willelmo albo .| Iohanne Nigro Willelmo Heem .