Transcription
Ego Philippus Flandrensis et Viromandensis comes . Notum esse uolo tam futuris quam presentibus . me| concessisse pro salute anime mee et predecessorum meorum . fratribus de Mailros et de domibus eorum omnimodam| libertatem transeundi per totam terram meam secure . Vnde mando et firmiter precipio omnibus hominibus et| seruientibus meis ad quos littere iste peruenerint . ut sicut me et honorem meum diligunt nullum omnino| theloneum . nullam penitus exactionem in terra uel in portu a predictis fratribus audeant extorquere . Prete-|rea si qua forte dissensio inter anglie et flandrie mercatores pro qualibet causa oriatur nullus accepta| occasione in predictos fratres audeat manum mittere . nec de rebus eorum quicquam in uadimonium auferre .| Quicunque igitur in terra mea predictis fratribus iniuriam fecerit . uel dampnum intulerit sciat se iram meam| incurrere . et me uindicaturum esse .