Transcription
M . Rex Scot’ Omnibus hominibus totius terre sue Clericis et Laicis francis et anglicis salutem. Sciatis me conces-|sisse . et hac mea carta confirmasse Ecclesie de Malros et fratribus ibidem deo seruientibus donacionem quam Gospatricus Comes fecit| de terra hertesheued . et de quadam salina pro salute animarum predecessorum suorum . sicut carta ipsius Gospatrici eis testatur.| Preterea eis confirmo terram quam de Edwardo . fratre suo in firma tenent saluo seruicio meo sicut carta Edwardi testatur . et| omnia aisiamenta de terris suis sicut eorum carte testantur. Testibus . Waltero Cancellario . Gospatrico Comite . Hugone de Moreuill’ . Ric’| filio suo . Tom’ de lundon’. Roberto foliot . Willelmo . de Sumeruill’ . Dauid . olifard . Roberto Auenel . Henrico de perci| Nicholao clerico . Rad’ . namo . Apud Rochisburc