Transcription
Cospatricus comes . Omnibus amicis suis et hominibus . et Omnibus filiis sancte ecclesie salutem . Sciant| omnes tam futuri quam presentes me concessione heredis mei et eius assensu dedisse et conces-|sisse deo et ecclesie Sancte MaRie de Mailros et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam| elemosinam pro salute animę meę et regis Dauid et comitis henrici . dominorum meorum . et antecessorum et succe-|ssorum meorum hertesheued et spot per suas rectas diuisas inter se et inter Steintun quas habuerunt temporibus| dauid regis et patris mei et nominatim inter presmunetburne et broc . et sicut broc uadit ad hellesdene .| in bosco et plano et item communem pasturam de mora et aisiamenta . Hanc itaque predictam elemosinam uolo et precipio et concedo ut dicti monachi teneant et habeant de me et heredibus meis inperpetuum ita liberam et quie-|tam ab omni seruicio et exaccione seculari . sicut alias suas elemosinas liberius et quietius et honorificentius tenent et habent . Has autem| prefatas diuisas uersus omnes homines ego et heredes mei predictis monachis uuarantizabimus . Teste . Waldeuo filio meo .| Adam capellano de roch’b’ NiGello sacerdote . Nicholao clerico . Waltero de striuelin . Roberto filio haral-|di . herueio maraschal . haldano dapifero . Gamello dapifero .