Transcription
Walterus dei Gratia Episcopus Glasguiensis vniuersis sancte matris ecclesie filiis tam posteris quam presentibus salutem in Christo . Sciatis| nos dedisse et concessisse [written concesseisse] et hac carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancte marie de Melros et Monachis ibidem deo| seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam illud tophtum in Burgo de Glasgu . quod Ra[d]ulfus [written Rarulfus] de hadintune| edificauit in prima edificatione Burgi ad opus de Monachis de Melros . ita plenarie sicut illud edificauit et tenuit .| pro ut etiam prefatum tophtum predictis monachis datum carta predecessoris nostri pie memorie . I . episcopi Glasguensis testatur| Quare uolumus ut supradicti Monachi de Melros teneant et possideant predictum tophtum ita libere et quiete| sicut ipsi aliquam elemosinam liberius et quietius tenent et possident . His testibus . Magistro . Willelmo de blais archi-|diacono de bukigham . Magistro Willelmo de Grenlau . et Magistro Willelmo de hedeham . et Magistro Adam de| Walepol . et Magistro Theoderico . clericis nostris Thoma et Waltero capellanis nostris . et Willelmo de hanesley| Warino nepote nostro et Radulfo clerico et multis aliis apud Melros .