Transcription
Willelmus dei gratia rex scot’ . Episcopis . Abbatibus . Comitibus . Baronibus . Iusticiis . Viceomitibus . prepositis . ministris . et omnibus probis hominibus totius terre sue salutem . Sciant| presentes et posteri me concessisse et hac mea carta confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Meylros . et monachis ibidem deo seruientibus| totam illam terram de eschedale . per easdem diuisas que nominantur et continentur in cartis Domini Roberti Auenel et Geruasii heredis ipsius .| quas habent de eis de eadem terra . Ita ut quicquid infra easdem diuisas fuerit . habeant et possideant imperpetuum . ita libere et quiete .| integre et pacifice . sicut aliqua elemosina liberius et quietius in regno meo possidetur . Confirmaui enim et concessi eis eandem terram| imperpetuum liberam . et solutam ab omnibus auxiliis . et omni seruitio et consuetudine et exactione seculari . saluo seruitio meo| de geruasio et heredibus eius . His testibus . Osberto abbate de kelcho . Hugone abbate de Nevbotle . Willelmo malueisin . Ricardo| de la prouende . Hugone del seel . Dauid comite fratre Regis . Roberto de quinci . Hugone ridel . Ricardo de munfichet . Philippo| de valuines . Rogero de valuines . Waldeuo filio baldewini . Alexandro de seint martin . Herueio le marescal . Ricard| le marescal . Roberto de seint michel . Adam de stanford .